Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.9.1 Cic. Fam. 8.9.4 (English) >>Cic. Fam. 8.10.1

8.9.3 fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi. turpe tibi erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus pluris ; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donavit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire. tu si modo memoria tenueris et Ciburatas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras miseris (nam ibi pluris capi aiunt), quod voles efficies. hoc vehementius laboro nunc, quod seorsus a conlega puto mihi omnia paranda. amabo te, impera tibi hoc. curare soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare. in hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi ; nam simul atque erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos, quos ad Sittianam syngrapham misi. puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis, me isto missurum alios.

8.9.4 M. Feridium, eq. R., amici mei filium, bonum et strenuum adulescentem, qui ad suum negotium istoc venit, tibi commendo et te rogo ut eum in tuorum numero habeas. agros, quos fructuarios habent civitates, vult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu est, immunis esse. gratos et bonos viros tibi obligaris.

8.9.5 nolo te putare Favonium a columnariis praeteritum ; optimus quisque eum non fecit. †Pompeius tuus aperte Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consul ; ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus consultum faciendum, Scipio hanc, ut K. Martiis de provinciis Galliis neu quid coniunctim referretur. contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum questum esse cum Scipione. Calidius in defensione sua fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.9.1 Cic. Fam. 8.9.4 (English) >>Cic. Fam. 8.10.1

Powered by PhiloLogic